• Update: Mon, Nov 13, 2000 - eMail secgen@ofm.org



  • D E C R E T U M

    Praesentis Decreti vigore

    MINISTRIS PROVINCIALIBUS, CUSTODIBUS ET
    PRAESIDIBUS FOEDERATIONUM
    ORDINIS NOSTRI,

    SUBDELEGANTUR AD QUINQUENNIUM,
    scilicet usque ad diem XVI mensis Martii anni MMV,
    FACULTATES
    quae nobis
    a Sacra Poenitentiaria Apostolica
    Rescripto diei XVI mensis Martii anni MM
    sicut supra relatae inveniuntur, ac per mandatum speciale.

    Attamen, si quis alius autem Ordinis Sacerdos,
    legitime ad confessiones excipiendas adprobatus,
    OB PECULIARES CAUSAS,
    dictis facultatibus indigeat,
    easdem impetrare poterit a suo Ministro provinciali, Custode,
    vel Praeside Foederationis.

    Servatis ceteris de iure servandis.

    Datum Romae, ex Aedibus Curiae Generalis Ordinis,
    die XXX mensis Aprilis MM.

    Fr. Giacomo Bini, ofm
    Minister Generalis

    Fr. Antonio Franjic, ofm
    Secretarius Generalis

    Prot. 089487/158



    © Macmade on Mon, Nov 13, 2000 at 17:41:16 by John Abela ofm (Communications Office - Rome)
    HTML 3.0 compatible Java enabled browser required - Best viewed with Netscape at 640x480x67Hz
    Maintained by John Abela ofm and Gianfranco Pinto Ostuni ofm